- ATURRUS
- ATURRUSTarbellorum in Gallia Aquitanica fluv. Ausonius in Parentalib. Epigr. 4. v. 11. Aturius Ptolemaeo: Atur, Tibullo, l. 1. eleg. 7. v. 4. Atyr Vibio Sequestri. Dour forte hodie, ut conicit Victor Giselinus; L' Ador vocat Ios. Scaliger. Landum interpretatur Navagierus. Heroldus Aturnus legit, et non parvô errore scribit Galliae Belgicae fluv. esse, et vulgo Geln dici. Hinc pago ad ripam eius iacenti, Aturi-ripensis nomen, pays d' Auribat, inter oppid. S. Severi et Aquas Tarbellicas. Attingit hic fluv. Aquas Tarbellicas et Lapurdum. Tres fluvios Aturros dictos, haber Baudr and. Ita autem ille: Aturus, seu Aturrus, fluv. est Aquitaniae, l' Adour dictus. Apud Bigerros, in valle Campana, haud procul Bagneriis fluunt tres fluvii, Aturri dicti, quorum nomen commune, origo prorsus diversa. Aturrus ille, qui reliquos excipit, quique sat notus est Historicis et Geographis, oritur ex Pyrenaeis montibus, in summo Baredgini montis iugo; hinc per Bigerros fluens, et per Auscios, Elusates, et Datios, rigat urbes Tarbam, Aturum, Fanum S. Severi, et Tastam, et paulo infra Baionam in Oceanum Aquitanicum se exonerat, receptis prius Gabrô, Nivâ, aliisque minoribus. Alter Aturrus oritur in sinibus vallis Campanae, diciturque Aturrus Silvensis, l' Adour de la Seube; ac dein influit in Aturrum, quem diximus. Tertius Aturrus oritur in Parochia Bagneriarum, vocaturque Aturrus Baudeanicus, l' Adour de Baudean, co quod vallem Baudeanicam irrigat, infra quam excipitur undis maioris Aturri. Uterque autem horum fluviorum excurrit per duodecim milliaria, antequam influat in Aturrum maiorem, teste Baluziô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.